Latin II/The more the merrier/Reading
Novum Scholae Gymnasium
Dramatis personae: Mārcus, Lūcia, Paula
Lūcia: Salvēte! Quid agitis? Ergō, quālēs erant probātiōnēs?
Paula: Optimē! Ego tōtum annum bene labōrāvī et nunc laetissima sum. Librōs plūrēs quam librōs Mārcī lēgī.
Mārcus: Nōlī crēdere! Ego habeo methodum faciliōrem.
Paula: Quae est haec methodus facilior?
Mārcus: Diē ante probātiōnem labōrāre est melius. Novissima memoria est fortissima memoria! Et ālea est optima - meliōrēs sunt magnae sponsiōnēs quam omnēs librī.
Lūcia: (rīdēns) Stultissimus es, Mārce! Et quōmodō hoc tibi prōdest?
Mārcus: Pater meus pecūniam dat scholae. Novum gymnasium aedificābit! Est optima methodus omnium! Probātiōnēs superō!
Paula: Sed nihil discis, Mārce. Ego discere amō, sed magistrī malī sunt pejōrēs quam labōrēs difficilēs.
Lūcia: Paula sapientior quam Mārcus est. Librī et labōrēs sunt meliōrēs quam pecūnia! Mārcus fortasse probātiōnēs superat, sed scientiam vēram numquam habēbit.
Mārcus: (rīdēns) Sed gymnasium novum habēbimus!
Paula: Tū es maximus stultissimusque glōriōsus omnium, Mārce! Levare, volvere, mittere tibi sunt foedissima et vilissima - praeter āleam!
New Words
- probātiō, probātiōnis (f.) - test, exam
- plūrēs - plural of ¨plus¨
- methodus, methodī (f.) - method, way
- memoria, memoriae (f.) - memory
- novissimus - newest, latest
- prōdest - it helps, it benefits
- gymnasium, gymnasiī (n.) - gymnasium, school
- ālea, āleae (f.) - dice, gambling
- sponsiō, sponsiōnis (f.) - bet, wager
- glōriōsus - boastful, show-off
Comprehension Questions
- Cūr Mārcus diē ante probātiōnem labōrat?
- Quae est optima methodus secundum Mārcum?
- Quid Paula dē magistrīs dīcit?
- Quis est sapientior, Paula an Mārcus?
Grammar Exercise
Complete each sentence with the correct comparative or superlative form:
1. Paula ______ (sapiens) quam Mārcus est. 2. Methodus Mārcī est ______ (malus) omnium. 3. Ego sum ______ (fēlīx) cum bene labōrō. 4. Librī sunt ______ (bonus) quam pecūnia. 5. Hic magister est ______ (sevērus) in scholā.
Match the comparisons:
| # | Latin Form | English Meaning |
|---|---|---|
| 1 | melior quam | most difficult |
| 2 | optimē | worse than |
| 3 | difficillimus | better than |
| 4 | pejor quam | worst |
| 5 | pessimus | very well |
Translate to Latin using comparatives:
- The teacher is better than Marcus.
- Paula's books are more interesting than mine.
- I am happier than yesterday.
- This lesson is easier than that one.
- Marcus is the laziest student of all.
Grammar Notes
- Uses comparative forms with quam (melior quam)
- Superlative forms in -issimus (stultissimus)
- Irregular comparisons (melior/optimus, pejor/pessimus)
- Previous grammar includes present tense verbs and cases from Latin I